- HOMO
- HOMOa Rom. significatione varie novatur. In iure feudali is primatio dicitur, qui, accepto feudo, domino tenetur militare. Al. Vasallus, olim quoque Baro et leudes. Irem quilibet praediorum tenens. Etiam cliens, famulus. subditus quivis. Aliquando pro Armigero vox sumpta reperitur. In gentium LL. antiquis mancipium notat, ut Manu Germanis, Graecis interdum ἄνθρωπος. Sic Homo fiscalis, Homo Ecclesiasticus, Homo Romanus, cui opp. Homo Francus: everso enim Imperio, eâdem appellatione, quae olim honorifica erat, a victrici populo i. e. Barbaris victi, in Gallia et Italia distincti sunt. Vide Henr. Spelmann. in Gloss. Arch. In significatu communi cum vox sumitur, apud Gentiles Homines olim a morte culti, memoriae et solatii causâ: unde Deorum illa caterva. Namque sacra eorum non naturae solum mysteriis, sed et Historiae veteri innixa fuisse, docet Arnob. l. 5. et Origenes l. 8. Liber certe Sapientiae, Salomoni a multis etiam Vett. attributus, cum sine dubio alterius sit, et, ut credibile, Philonis, non illius, qui Claudii vixit aetate, et Moses Atticissans dictus est, sed longe vetustioris, qui, sub Onia Sacerdote, Annis ante C. N. 160. tot pulchras sententias vel scripserit vel congesserit, originem huius Idololatriae clarissime ostendit, cultumque hunc, solatii et memoriae causâ, primitus introductum fuisse, docet c. 14. Idem confirmat. Min. Felix in Octavio: Dum Reges suos colunt religiose, dum gestiunt eorum memorias in statuis detinere, sacra facta sunt, quae fuerant adsumpta solatia. Sed et iudicatum, facere ad virtutem in viventibus magis excitandam, quam rationem adfert Occ. Cic. de Nat. Deor. l. 3. Ex solatiis vero et memoriis tum facta sunt sacra, quando additus est dies festus, populoque persuasum, animam defuncti sacris interesse: sed hoc arcanum erat Sacerdotum et Sapientum, quod detegere vulgo nefarium fuisset. Unde Cyprian. tr. quod Idola Dii non sunt, scribit: Hoc ita esse Alexander Mag. insigni volumine ad matrem suam scribit, metu suae potestatis proditum sibi de iis hominibus a Sacerdote secretum, quod Maiorum et Regum memoria servatasit: inde colendi et sacrificandi ritus inoleverit. Nempe huiusmodi Sacrorum originem dissimulabant Sacerdotes callide apud vulgus. Hinc Varro Rer. Rom. libris, apud Augustin. de Civ. Dei l. 13. c. 5. Quoniam ver, ait, in omnibus templis, ubi colebatur Isis et Serapis, erat etiam simulacrum, quod digito labiis impresso admonere videbatur, ut silentia fierent, hoc significant, ut homines eos fuisse taceretur. Et profecto prius Homines fuisse clare in Comm. suo de Diis, evicit Euhemerus Messenius; quem quidem, ut impostorem sugillat Plutarch. de Is. et Osir. sed longe benignius hac parte de eo sensit B. Augustin. de Civ. Dei l. 6. c. 7. cum ait: Omnes Deos non fabulosâ garrulitate, sed historicâ diligentiâ, homines fuisse mortalesque descripsit. Ac prorsus subscribit in hoc Varro: ut docent ista eiusdem B. Augustini Eiusd. operis l. 8. c. 26. Non attendunt, in omnibus literis paganorum, aut non inveniri, aut vix inveniri Deos, qui non Homines fuerint: omnibus tamen honores student exhibere divinos, quasi nihil unquam humanitatis habuerint. Omitto, quod Varro dicit, omnes ab his mortuos existimari Manes Deos: et probat per ea sacra, quae omnibus fere exhibentur mortuis, ubi et ludos commemor at funebres, tamquam hoc sit maximum divinitatis indicium, quod non soleant Ludi, nisi Numinibus, celebrari. Quibus dein similia subiungit, ex Hermete Trismegisto Et quidem, duûm generum hic defunctorum cultus fuit: namque animarum aliae privatâ colebantur auctoritate, utLares; alias princeps potestas caelo locavit, sive, quia nobili reperto profuissent generi humano; sive, quoniam gentis vel urbis forent conditores, sive quia bello rem praeclare gessissent, uti docent Lactant. de Fals. Relig. l. 1. c. 5. et Augustin. de Civ. Dei l. 8. c. 5. Imo nec Gentiles diffitentur. Cic.de Nat. Deor. l. 1. Quid, qui aut fortes, aut claros aut potentes viros, tradunt post mortem ad Deos pervenisse, eosque ipsos, quos nos colere, precari venerarique soleamus. Subiungit deinde de Euhemero antea memorato: Quae ratio maxime tractata ab Euhemero est. quem noster et interpretatus, et secutus est, praeter ceteros, Ennius. Ab Euhemero autem et mortes et sepulturae demonstrantur Deorum. Cuiusmodi ἀνθρωποδαίμονες Latinis dicebantur Dii Indigetes, ab honore eo, quod publice invocarentur, unde et Festus sive Paulus, indigitanto exponit imprecanto, vide infra in voce Indigetes, et de cultu hoc hominum defunctorum quoque supra in voce Anima. Locumsaltem addam Cic. apprime huc facientem; Ita enim is Tuscul. Quaest. 1. Caelo, inquit, nostrorum opinione receptus Romulus, cum Diis agit agvum; ut Famae assentiens dixit Ennius, et apud Graecos, indeque perlapsus ad nos et usque ad Oceanum Hercules, tantus et tam praesens habetur Deus. Hinc Liber Semele natus —— Quid? Totum prope Caelum, ne plures persequar, nonne humano genere completum est? Si vero scrutari vetera, et ex his ea, quae Scriptores Graecrae prodidêvunt, eruere coner? Ipsi illi Maiorum Gentium Dii qui habentur, hinc a nobis in caelum profecti reperientur etc. Nec hîc superstitio substitit, sed, procedente tempore, Homines quoque vivi, Reges Principesque, Diis inferri voluêrunt, vel a subditis illati sunt; reliquiis moris hodieque, in Oriente inprimis, superstitibus, ubi maior humano cultus Regibus exhiberi pluribus in locis solet, ut alibi latius videmus. Imo Porphyrius quoque in ea Ep. quam scripsit, ad Anebonem Aegyptium, testatur Hominem in Anabi villa pro Deo coli solitum esse, cui super aram rem divinam facerent, certoque ac opportuno tempore proprium illi epulum conveniensque offerrent, apud Theodoret. c. Gentes Orat. 3. Quo respiciens Octav. apud Min. Aegyptii sane, inquit, hominem sibi quem colunt eligunt, illum unum propitiant, illum de omnibus consulunt, illi victimas caedunt, et ille, qui ceteris Deus sibi certe homo est velit nolit etc. Vide quoque Porphyr. de Abstin. l. 4. §. 9. Ipsum enim paulo post ex privato penu ea comedere coactum esse, quae sibi tamquam Homini parata erant, adnotat Euseb. Praep. Evang. l. 3. c. 4. et 12. Neque vero ob praedicta solum, sed et ob ipsam Hominis dignitatem, eo superstitio delapsa est: Tanta enim illa, ut velut visibilem in Terris Deum, veri Numinis ignari, facile habuerint. Quam cum varii variis expresserint, nulli tamen magnificentius de Homine sensisse videntur, quam qui parvum cum dixêre Mundum. Unde Manil. l. 4.— Quid mirum, noscere MundumSi possunt homines, quibus est et Mundus in ipsis,Exemplumque Dei quisque est in imagine parva.Ubi per Deum capiendus est Mundus, qui Gentilibus censebatur Deus: quam mentem Manilii esse, indicat Iul. Firmic. Mathes. l. 3. Vide quoque Chalcidium in Timaeum Plat. ubi utriusque Mundi similitudinem in eo constituit; quod, seu corpus seu animam attendat, et corpus utriusque quatuor constet elementis, et Anima utrique eiusdem sit naturae; sicut et Platonicorum illi censent, quibus Anima nostra est particula Animae mundanae, eoque divinae. Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 3. c. 5. Accuratius similitudinem exsequitur Andr. Laurent. Anat. l. 1. c. 2. hoc loco saltem consider abimus, quatenus μετεώροις similis est. Quomodo fulgura referunt excandescentium oculi coruscantes; tonitru, ructus et intestinorum murmura, quae Graeci βορβορυγὰς et βορβορυςμοὺς appellant; pluviam, humores e cerebro in nares, laryngem, pulmone, distillantes; rorem, lacrimae; ventos, cruditatum exhalationes aurtumque sibili ac tinnitus; terrae motum palpitatio cordis, membrorumque convulsio etc. De Hominis statura, et pondere usitato, ut aliquid addam: Statura, pedem fere sex est, unde septipedes Burgundiones, apud Sidon. pro procerissimis, quam Herculis fuisse staturam Vett. tradunt. Vide infra in voce Septipedes. Pondus librarum Romanarum centum plus minus. Plaut. Asin. Act. 2. Sc. 2. v. 35.Nudus vinctus centum pondo est.Quâ proportione homo bipedalis alterum fere tantum pendere debuit. At in Troiae ludo exhibuit Aug. apud Suet. in eo c. 43. adolescentulum Lucium, qui bipedali minor librarum septendecim, ac vocis immensae erat, ad quem l. Vide Animadv. Casaub. uti de colluvie Deorum, quos Homini praefecêre olim Romani, aliquid infra in voce Seniores.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.